Ritus Initiales

開祭の儀

1. Populo congregato, sacerdos cum ministris ad altare accedit, dum cantus ad introitum peragitur. 1.全会衆起立。会衆が集まると入祭の歌を歌う。その間に司祭は奉仕者と共に祭壇へ行く。
2. Cum ad altare pervenerit, facta cum ministris debita reverentia, osculo altare veneratur et, pro opportunitate, illud incensat. Postea cum ministris sedem petit. 2.祭壇の前で司祭は奉仕者と共に、祭壇に崇敬を表し、司祭はさらに祭壇に接吻をする。適当ならば祭壇に献香する。それから奉仕者と共に座席へ行く。

Salutatio

挨 拶

Cantu ad introitum absoluto, sacerdos et fideles, stantes, signant se, dum sacerdos, ad populum conversus, dicit:  入祭の歌が終わると、司祭と会衆は立ったまま胸に十字架のしるしをし、司祭は唱える。
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. 父と子と聖霊の御名によりて。
Populus respondet: 会衆は答える。
Amen. アーメン。
Deinde sacerdos, manus extendens, populum salutat, dicens:  それから司祭は会衆に向って両手を広げて挨拶する。
Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. 主イエズス・キリストの恵み、神の愛、聖霊の交わりが皆さんと共に。
vel: あるいは、
Dominus vobiscum. 主は皆さんと共に。
Populus respondet:  会衆は答える。
Et cum spiritu tuo. また司祭と共に。
Episcopus, loco Dominus vobiscum, in hac prima salutatione dicit: Pax vobis.  司教は最初の挨拶には”主は皆さんと共に”の代りに”平和が皆さんと共に”と言う。
3. Sacerdos, vel diaconus vel alius minister idoneus, potest brevissimis verbis introducere fideles in Missam illius diei.  3.司祭或いは助祭、または他の適当な奉仕者は、その日のミサを簡単な言葉で会衆に紹介することができる。

Actus paenitentialis

回心の祈り

Deinde sequitur actus paenitentialis. Sacerdos fideles invitat ad paenitentiam: 続いて回心の祈りが行われる。司祭は、次ぎの言葉で一同を回心に招く。
Fratres, agnoscamus peccata nostra, ut apti simus ad sacra mysteria celebranda.  兄弟の皆さん、神聖な祭りを祝う前に私達の犯した罪を認めましょう。
Fit brevis pausa silentii. Postea omnes simul confessionem:  一同、手を合わせ頭を下げ、しばらく沈黙する。司祭は、会衆と共に唱える。
Confiter Deo omnipotenti et vobis, fratres, quia peccavi nimis cogitatione, verbo, opere et omissione: 全能の神と兄弟の皆さんに告白します。私は、思い、言葉、行い、怠りによって度々罪を犯しました。
et, percutientes sibi pectus, dicunt: 三度胸を打ちながら
mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. これは私の過ちです、私の過ちです、私の大きな過ちです。
Deinde prosequuntur: 胸に手をあてる
Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos, fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum. 聖母マリア、全ての聖人、そして兄弟の皆さん、罪深い私の為に神に祈って下さい。
Sequitur absolutio sacerdotis: 続いて司祭は罪のゆるしを宣言する。
Misereatur nostri omnipotens Deus et, dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam aeternam. 全能の神が私達をあわれみ、罪をゆるし、永遠の命に導いて下さいますように。
Populus respondet: 会衆は答える。
Amen. アーメン。
Aliae formulae salutationis et actus paenitentialis ad libitum inveniuntur in Appendice (p. 487). 挨拶と回心の祈りの言葉は、ローマ・ミサ典礼書487ページから採用する事ができる。

Kyrie

あわれみの賛歌

4. Sequuntur invocationes Kyrie, eleison, nisi jam praecesserint in aliqua formula actus paenitentialis. 4.起立したまま、賛歌を歌うか、または唱える。回心の祈りの中に含まれている場合はこれを省く。
V.Kyrie, eleison. R.Kyrie, eleison. .よ、あわれみ給え。.主よ、あわれみ給え。
V.Christe, eleison. R.Christe, eleison. .キリスト、あわれみ給え。.キリスト、あわれみ給え。
V.Kyrie, eleison. R.Kyrie, eleison.

.主よ、あわれみ給え。.主よ、あわれみ給え。

Gloria

栄光の賛歌

5. Deinde, quando praescribitur, cantatur vel dicitur hymnus: 5.定められている場合に起立して歌うか、または唱える。
Gloria in excelsis Deo. 天のいと高き所には神に栄光。
Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. 地上には善意の人々に平安あれ。
Laudamus te. Benedicimus te. 我らは主をほめ、主をたたえ、
Adoramus te. Glorificamus te. 主をおがみ、主をあがめ、
Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. 主の大いなる栄光の故に感謝し奉る。
Domine Deus, Rex caelestis, 神なる主、天の王、
Deus Pater omnipotens. 全能の父なる神よ、
Domine Fili unigenite, Jesu Christe. 主なる御ひとり子イエズス・キリストよ。
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris. 神なる主、神の小羊、父の御子よ。
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. 世の罪を除き給う主よ、我らをあわれみ給え。
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. 世の罪を除き給う主よ、我らの願いを聞き入れ給え。
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. 父の右に座し給う主よ、我らをあわれみ給え。
Quoniam tu solus Sanctus, 主のみ聖なり、
Tu solus Dominus, Tu solus Altissimus, 主のみ王なり、主のみいと高し、
Jesu Christe. イエズス・キリストよ。
Cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen. 聖霊と共に父なる神の栄光のうちに。アーメン。

Collecta

集会祈願

6. Quo hymno finito, sacerdos, manibus junctis, dicit: 6.栄光の賛歌が終わると、司祭は手を合わせて、一同を祈りに導く。
Oremus. 祈りましょう。
Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant. 一同は、司祭と共に暫くの間沈黙して祈る。
Tunc sacerdos, manibus extensis, dicit orationem; それから、司祭は、手を広げて、集会祈願を唱える。(集会祈願は長いほうの言葉によって結ばれる。
Si oratio dirigitur ad Patrem: 御父に向う場合
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum; 聖霊の交わりの中で、あなたと共に世々に生き、支配しておられる御子、私達の主イエズス・キリストによって。
Si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii: 御父に向うが、その終りが御子に言及されている場合
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum; キリストは聖霊の交わりの中で、あなたと共に世々に生き、支配しておられます。
Si digitur ad Filium: 御子に向う場合
Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum; 聖霊の交わりの中で、あなたは父と共に支配しておられます。世々に至るまで。
qua finita, populus acclamat: 会衆はその結びに応唱する。
Amen. アーメン。

言葉の典礼に進む

目録に戻る